monumenta.ch > Plinius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 4, 78
{XII} M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio Ponti Apolloniam CLXXXVII p., Callatim tantundem, ad ostium Histri CXXV ad Borysthenem CCL Cherronesum Heracleotarum oppidum CCCLXXV p., ad Panticapaeum, quod aliqui Bosporum vocant, extremum in Europae ora, CCXII quae summa efficit XIII Agrippa a Byzantio ad flumen Histrum DLX inde Panticapaeum DCXXXVIII lacus ipse Maeotis, Tanain amnem ex Ripaeis montibus defluentem accipiens, novissimum inter Europam Asiamque finem, XIIII circuitu patere traditur, ab aliis XI ab ostio eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV esse constat. accolae sinus eius in mentione Thraciae dicti sunt Histropolin usque. inde ostia Histri.